„mianowicie Jozabad, syn Szimeata, i Jozabad, syn Szomera - słudzy jego, zabili go i poniósł śmierć. Pochowano go w Mieście Dawidowym, razem z jego przodkami. I syn jego Amazjasz został w jego miejsce królem.”

Biblia Tysiąclecia: 2 Księga Królewska 12,22

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 29:18

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
29:1
Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini prparatur habitatio, sed Deo.
29:2
Ego autem totis viribus meis prparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, s in nea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime :
29:3
et super hc qu obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his qu prparavi in dem sanctam.
29:4
Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
29:5
Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
29:6
Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Isral, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
29:7
Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia, et ris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum millia talentorum.
29:8
Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.
29:9
Ltatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex ltatus est gaudio magno.
29:10
Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Isral patris nostri, ab terno in ternum.
29:11
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim qu in clo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
29:12
Tu diviti, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
29:13
Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
29:14
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hc tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et qu de manu tua accepimus, dedimus tibi.
29:15
Peregrini enim sumus coram te, et adven, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
29:16
Domine Deus noster, omnis hc copia quam paravimus ut dificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
29:17
Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei ltus obtuli universa hc : et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
29:18
Domine Deus Abraham, et Isaac, et Isral patrum nostrorum, custodi in ternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
29:19
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cremonias tuas, et faciat universa : et dificet dem, cujus impensas paravi.
29:20
Prcepit autem David univers ecclesi : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
29:21
Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Isral.
29:22
Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi ltitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
29:23
Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit : et paruit illi omnis Isral.
29:24
Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.
29:25
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Isral : et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Isral.
29:26
Igitur David filius Isai regnavit super universum Isral.
29:27
Et dies quibus regnavit super Isral, fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.
29:28
Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
29:29
Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophet, atque in volumine Gad videntis :
29:30
universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum qu transierunt sub eo, sive in Isral, sive in cunctis regnis terrarum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy rzekłem do was: Nie bójcie się ich, ani się nie lękajcie;
V Mojż 1:29

W Chrystusie

Bóg zaś daje dowód swojej miłości ku nam przez to, że kiedy byliśmy jeszcze grzesznikami, Chrystus za nas umarł.
Rzym 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Paweł wysyłał Tychikusa którego nazywał "ukochanym bratem i wiernym sługą" na różne misję 5 razy (Dz 20:4, Efez 6:21, Kol 4:7, II Tym 4:12, Tyt 3:12).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić