Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 28:12
Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
Liber Primus Paralipomenon
Convocavit igitur David omnes principes Isral, duces tribuum, et prpositos turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones, et qui prerant substanti et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres mei et populus meus : cogitavi ut dificarem domum, in qua requiesceret arca fderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri : et ad dificandum, omnia prparavi.
Deus autem dixit mihi : Non dificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
Sed elegit Dominus Deus Isral me de universa domo patris mei, ut essem rex super Isral in sempiternum : de Juda enim elegit principes : porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Isral.
Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Isral,
dixitque mihi : Salomon filius tuus dificabit domum meam, et atria mea : ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
Et firmabo regnum ejus usque in ternum, si perseveraverit facere prcepta mea et judicia, sicut et hodie.
Nunc ergo coram universo ctu Isral audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri : ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si qusieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in ternum.
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
necnon et omnium qu cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensur, pondus argenti tradidit.
Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum : similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensur pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit : ut ex ipso fieret similitudo quadrig cherubim extendentium alas, et velantium arcam fderis Domini.
Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac : ne timeas, et ne paveas : Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia prcepta tua.