„Jeśli przyjdą do ciebie złodzieje, jeżeli zbójcy nocni – czy nie będą kradli w obfitości? O, jakiś wyniszczony! A jeśli napadną cię winobrańcy, czy nie zostawią tylko resztek?”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Abdjasza 1,5

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 11:2

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
11:1
Congregatus est igitur omnis Isral ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
11:2
Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Isral : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Isral, et tu eris princeps super eum.
11:3
Venerunt ergo omnes majores natu Isral ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Isral, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
11:4
Abiit quoque David et omnis Isral in Jerusalem : hc est Jebus, ubi erant Jebusi habitatores terr.
11:5
Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, qu est civitas David,
11:6
dixitque : Omnis qui percusserit Jebusum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarvi, et factus est princeps.
11:7
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
11:8
dificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
11:9
Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
11:10
Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Isral, juxta verbum Domini quod locutus est ad Isral.
11:11
Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
11:12
Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
11:13
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prlium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
11:14
Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
11:15
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
11:16
Porro David erat in prsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
11:17
Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, qu est in porta !
11:18
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem qu erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
11:19
dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hc fecerunt tres robustissimi.
11:20
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
11:21
et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
11:22
Banaias filius Jojad viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
11:23
Et ipse percussit virum gyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
11:24
Hc fecit Banaias filius Jojad, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
11:25
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
11:26
Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
11:27
Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
11:28
Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
11:29
Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
11:30
Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
11:31
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
11:32
Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
11:33
Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
11:34
Ahiam filius Sachar Ararites,
11:35
Eliphal filius Ur,
11:36
Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
11:37
Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
11:38
Jol frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
11:39
Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarvi,
11:40
Ira Jethrus, Gareb Jethrus,
11:41
Urias Hethus, Zabad filius Oholi,
11:42
Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
11:43
Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
11:44
Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
11:45
Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
11:46
Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnam, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Na to rzekł Mojżesz do ludu: Nie bójcie się, wytrwajcie, a zobaczycie pomoc Pana, której udzieli wam dzisiaj! Egipcjan, których dzisiaj oglądacie, nie będziecie już nigdy oglądali.
II Mojż 14:13

W Chrystusie

Mając tę pewność, że Ten, który rozpoczął w was dobre dzieło, będzie je też pełnił aż do dnia Chrystusa Jezusa.
Fil 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ludzie po raz pierwszy zaczęli "wzywać Imienia Pańskiego" w (I Mojż 4:26). (Tak naprawdę wielu uczonych uważa że wtedy zaczęto po raz pierwszy znieważać Imię Pańskie).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić